- JUSTI Dies
- JUSTI Diesin re militari, erant dies non proeliares, continui nempe triginta, quibus, exercitu imperato, vexillum rufi coloris in arce poni solebar. His res repercre hostemqueve lacessere fas non erat. Festus, Proeliares dies appellantur, quibus fas est bello hostem lacessere; erant enim quaedam feriae publicae, quibus nefas fuit id facere. Ubi per ferias publicas intelligit Iustos dies. Sed et proeliares dies, quibus in arce vexillum proponebatur, ad imperandum exercitum, Iustos appellatos scribit Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Proeliares dies ab Iustis non segregaverim. Siquidem Iusti sunt continui triginta dies, quibus exercitui imperato vexillum rusi coloris in arce positum est. Ubi recte ex sententia Salmasii in de M. U. Macrob. dies proeliares ab Iustis non segregandos purat, quia quacumque de causa iura Romae cessarent, illi dies Iusti appellati, quod in illis iur staret, cessaretque. Unde LL. XII. Tabb. illis, qui debitum vel confessi erant, vel etiam iure condemnati, triginta dies Iusti ad conficiendam pecuniam dari leguntur, ante quos effluxos in ius vocari non poterant, sed iura pro illis stabant ac silebant, apud A. Gell. l. 15. c. 13. Quod factum videtur ad exemplum eorum, qui publice Iusti dicebantur, quando sc. in tota urbe iuris erant feriae. Hinc Iustidium, sic enim vetustissimus liber apud A. Gell. scribit, quod vulgo Iustitium, tempus vel spatium Iustorum dierum, vel unus etiam Iustus dies, quo iure agi non licebat. Iac. Oisel. IC. notis in A. Gell. loco praef.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.